De originele tekst.

Uit: Project Perseus, Plautus: Amphitruo

Latijnse tekst: sterrenhemel

Sos.
Certe edepol, si quicquamst aliud quod credam aut certo sciam,
270 credo ego hac noctu Nocturnum obdormivisse ebrium.
nam neque se Septentriones quoquam in caelo commovent,
neque se Luna quoquam mutat atque uti exorta est semel,
nec Iugulae neque Vesperugo neque Vergiliae occidunt.
ita statim stant signa, neque nox quoquam concedit die.

         

         

Latijnse tekst: ingrijpen Jupiter

I.
……
nunc te, nox, quae me mansisti, mitto uti cedas die,
ut mortalis inlucescat luce clara et candida.
50 atque quanto, nox, fuisti longior hac proxuma,
tanto brevior dies ut fiat faciam, ut aeque disparet.
sed dies e nocte accedat. ibo et Mercurium sequar.

         

         

Latijnse tekst: de appel.

Sos.
Amphitruo, speravi ego istam tibi parituram filium; verum non est puero gravida.
Amph.
Quid igitur?
Sos.
Insania.
Alc.
90 Equidem sana sum et deos quaeso, ut salva pariam filium.
verum tu malum magnum habebis, si hic suom officium facit:
ob istuc omen, ominator, capies quod te condecet.
Sos.
Enim vero praegnati oportet et malum et malum dari,
ut quod obrodat sit, animo si male esse occeperit.

Latijnse tekst: het badwater.

S.
Ad aquam praebendam commodum adveni domum,
40 decumo post mense, ut rationem te putare intellego.