Plautus “De ezelskomedie”: deel 2 (Latijn)

Leonidas
Taceo.
Libánus
Beas.
Leonidas
meministin asinos Arcadicos mercatori Pellaeo
nostrum vendere atriensem?
Libánus
Memini. quid tum postea?
Leonidas
Em ergo is argentum huc remisit, quod daretur Saureae
70 pró asinis. adulescens venit modo, qui id argentum attulit.
Libánus
Vbi is homost?
Leonidas
Iam devorandum censes, si conspexeris?
Libánus
Ita enim vero. sed tamen, tu nempe eos asinos praedicas
vetulos, claudos, quibus subtritae ad femina iám erant ungulae?
Leonidas
Ipsos, qui tibi subvectabant rure huc virgas ulmeas.
Libánus
75 Teneo, atque idem te hinc vexerunt vinctum rus. Leonidas
Memor es probe.
verum in tonstrina ut sedebam, me infit percontarier,
ecquem filium Stratonis noverim Demaenetum.
dico me novisse extemplo et me eius servom praedico
esse, et aedis demonstravi nostras.
Libánus
Quid tum postea?
Leonidas
80 Ait se ob asinos ferre argentum átriensi Saureae,
viginti minas, séd eum sese non nosse hominem qui siet,
ipsum vero se novisse callide Demaenetum.
quoniam ille elocutus haec sic—
Libánus
Quid tum?
Leonidas
Ausculta ergo, scies.
extemplo facio facetum me atque magnificum virum,
85 dico med esse atriensem. sic hoc respondit mihi:
“ego pol Sauream non novi neque qua facie sit scio.
te non aequomst suscensere. sí erum vis Demaenetum,
quém ego novi, adduce: argentum non morabor quin feras.”
ego me dixi erum adducturum et me domi praesto fore;
90 ille in balineas iturust, inde huc veniet postea.
quid nunc consili captandum censes dic.
Libánus
Em istuc ago,
quo modo argento intervortam et adventorem et Sauream.
iam hoc opus est (lacune) exasceatum; nam si ille argentum prius
hospes huc affert, continuo nos ambo exclusi sumus.
95 nam me hodie senex seduxit solum sorsum ab aedibus,
mihi tibique interminatust nos futuros ulmeos,
ní hodie Argyrippo éssent viginti argenti minae;
iussit vel nos atriensem vel nos uxorem suam
defraudare, dixit sese óperam promiscam dare.
100 nunc tu abi ad forum ad erum et narra haec ut nos acturi sumus:
te ex Leonida futurum esse atriensem Sauream,
dum argentum afferat mercator pró asinis.
Leonidas.
Faciam ut iubes.
Libánus
Ego illum interea hic oblectabo, prius si forte advenerit.
Leonidas
Quid ais?
Libánus
Quid vis?
Leonidas
Pugno malam si tibi percussero,
105 mox cum Sauream imitabor, caveto ne suscenseas. Libánus
Hercle vero tu cavebis ne me attingas, si sapis,
né hodie malo cum auspicio nomen commutaveris.
Leonidas
Quaeso, aequo animo patitor.
Libánus
Patitor tú item, cum ego te referiam.
Leonidas
Dico ut usust fieri.
Libánus
Dico hercle ego quoque ut facturus sum.
Leonidas
110 Ne nega.
Libánus
Quin promitto, inquam, hostire contra ut merueris.